Evangelium Secundum Lucam*

Caput 5: Versus 20

Quorum fidem.BEDA.Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus.ID.Haec curatio paralytici significat salvationem animae suspirantis ad Deum, etc., usque ad quae sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia.Homo, remittuntur,etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quae pro eo precetur.Quia pro culpa animae etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.
(* Traductions européennes)